Il piccolo Hans - anno XVIII - n. 72 - inverno 1991-1992

Mirum autem est quoniam viriditas non invenitur in floribus, sed in foliis tantum, et hoc est quoniam omnis flos est adeps illius materiae a qua materia debet generati fructus, fructus autem adeps est illius materiae ex qua materia generantur folia. Unde etiam Aru:sTOTELES in libro De vegetabilibus dicit quod folia sunt ex vapore humido et grosso, fructus autem est ex unctuositate, id est ex materia subtili et unctuosa; color autem agens in materiam humidam et compactam semper inducit virorem; unde, quia mare est multum humidum, calor agens in illud virorem inducit. Sic autem est in omnibus herbis quoniam in eis abundat multum humidum et in ramis, quia debilem habent calorem et multum humidi. Unde etiam sunt debilis vitae quia non habent calidum proportionale ad humidum. Sed quoniam flos caret huiusmodi grosso humido, caret etiam et in viriditate. Quod inter flores alii flores sint albi, alii rubei, hoc accidit in arboribus ferentibus fructus, dico quoniam hoc est quia in arboribus ferentibus < fructus > adeps stipitis, exiens circa fructu:,, retinet sui calorem in sui viscositate; qui calor, agens in subtili et humido aquoso, inducit rubeum: semper enim calor induceret album si relinqueretur sibi, sed aqua adiuncta ei facit ipsum inducere rubeum. Unde, quia rubor est ex albo et nigro, ab aliquo putabitur quod aqua est nigra. Sed dico quoniam, si habet nigredinem, debilissimam habet illam: aliter enim impossibile esset evenire illud quod accidit in vase vitreo rotundo et albo, quoniam, impleto illo aqua, accendetur stupa, prout dicetur inferius, illo, dico, posito contra radium solis. Si autem poneretur in vas vinum rubeum, nequaquam. Huius autem ratio determinabitur forte post. Quando autem flos est albus, per exhalationem calidi ab ipso, sicut videmus, hoc fit; quod autem rosa guae est rubea, per fumum sulfuris fit alba, si velimus iterum provocare rubeum in rosa, cum rosa sit in spineto, superponamus scutellam plenam aqua contra solem et humiditate de scutella elevata ad florem rosae excitabit calorem latentem in ipsa rosa; igitur calor excitatus exit ad superficiem rosae et inveniens ibi aquam inducit rubeum colorem in superficie. Sed videmus quoniam aer illuminatus a luce, iterum accipit lucem ex alio; hoc autem nullo modo videtur quod possit esse: ut virtus odorativa, cum inficitur ab odore aliquo, retinens illam infectionem non inficitur a simili: unde etiam non potantes vinum statim sentiunt a remotis illum qui potavit vinum; et hoc est, ut videtur, quia nihil habens unam formam in effec17

RkJQdWJsaXNoZXIy MTExMDY2NQ==