Il piccolo Hans - anno XVIII - n. 72 - inverno 1991-1992

tu accipit infectionem ab eodem. Et hoc tunc videtur quoniam nihil positum in luciditate, dum retinet illam luciditatem, potest infici ab alia luciditate, nisi augetur eius luciditas. Tamen videtur esse contrarium: sicut in domo, quae est disposita luce per unam candelam, est videre quod alia candela allata augetur lux. Et dico ad hoc quoniam lux est de genere eorum quae contrarium non habent: et ita non potest intendi nec potest remitti. Et dico quoniam I illud est generale, quoniam subiectum retinens aliquid imperfectum non inficitur a consimili: videmus enim quoniam aer inficitur a pariete albo secundum se totum. In odoratu autem dico quoniam fumositates resolutae a vino in eo qui potavit oppilant carniculas narium ne possint discernere et odorare vinum potatum ab alio. Item notandum quod quaedam sunt corpora quae reflectuntur tantum, ut aer, quaedam reflectunt et reflectuntur, ut aqua. Ex cuius natura contingit quod denarius iacens in fondo vasis aqua pleni, secundum diversas distantias proicientis visum suum in ipsum denarium, nunc videtur in fondo, nunc in medio aquae, nunc in superficie: ex eo enim quod reflectit et reflectitur aqua, generatur a loco denarii usque ad superficiem aquae tamquam quaedam columna denarialis ad quam, cum frangitur visus et reflectitur ad aspicientem, nunc apparet superius, nunc inferius, nunc in medio; nam, cum frangitur visus ad partem profondiorem columnae denarialis, videtur denarius ubi est; cum autem in medio frangitur, videtur in medio denarius; cum autem in superficie frangitur, et in superficie videtur. 18

RkJQdWJsaXNoZXIy MTExMDY2NQ==