Il piccolo Hans - anno XVIII - n. 72 - inverno 1991-1992

rum per se videtur. Si ergo mixtum videtur, hoc non est per se, sed per violentiam. Color ergo in omni corpore mixto erit per violentiam eius quod est principium coloris. Item, si elementum, quod est pure diaphanum, cum est in circumstante innaturali, videtur per colorem habitum per violentiam, sicut in rubore stante in aere congelato et in albedine aeris condensati vel congelati in aqua, ut patet in spuma, in spuma vel in ampulla manifestum est quod commixta sunt per violentiam et videntur per colorem: color enim per violentiam; et ita manifestum est quod omnis color est per violentiam per condensationem diaphani quod est principium omnium colorum in loco non suo. Dico autem lucem esse hypostasim colorum; et si relinqueretur sibi veniens ad unumquodque corpus, non quiesceret quousque color illius corporis appareret pure lux. Unde videmus solem patientem eclipsim in luce esse remissum, imo omne album apparet pallidum; et tunc, cum secundum remissionem lucis appareant omnes colores remissi, oportet quod lux veniens ad unumquodque coloratum, accipiens a rebus a quibus reflectitur, transit in essentiam suorum colorum. Et indicium huius rei est quod splendor penetrans vitrum inveniens ibi diversorum colorum in sua penetratione reflexus, ad obstaculum non reflectitur in specie splendoris sed in specie picturae, et hoc est signum quod splendorem accepit ab eo quod invenit in vitro. Et hinc est quod, minimo vino rubro existente in fondo vasis, apparebit album; idem autem appositum in magna quantitate apparebit rubeum. Et hoc est quia, cum intentio splendoris est in parvulo vino, facit illud apparere album et in colore qui multum est ei affinis; sed inveniens magnum vinum in vase, non est ita de facili penetrans in profundum, et tunc debilitatur: quare quod prius apparebat album, iam apparet obscurum et in rubore. Sed mirum est de hoc quod, vitro depicto et splendore penetrante, tale vitrum in sui reflexione non apparet in specie I splendoris veri, sed in specie coloris assimilati per picturam; tamen, cum videmus in vino rubeo caelum ex reflectione coloris in speculo, non videmus caelum in colore vini rubei, sed in colore proprio. Et dico ad hoc quoniam, quando color reflectitur ad rubeum, si rubeum fuerit multum rubeum, dico quoniam mutabitur idea caeli secundum colorem quem invenit in vitro, sed debiliter; et quia, cum penetratur vitrum a luce, ibi est quasi quaedam mixtio, cum autem reflectitur, debilior est coloris reflexio cum colore vini coniuncto. 16

RkJQdWJsaXNoZXIy MTExMDY2NQ==